- MICHAELIS Monasterium Galliae Benedictinorum (S.)
- S. MICHAELIS Monasterium Galliae Benedictinoruma Richardo, Wilhelmi Principis filio exstructum, in confinio Britronum et Normannorum, in cacumine promontor. in Abrin catuis, quod Mons Tumba, Mons S. Michaelis et in periculo maris aliis atque aliis dicitur. Vulgo S. Michel du Mont: Mons vero le Mont S. Michel. Huic proximus est mons alter, mari quoque circumdatus, cum arce in vertice, dictâ Tombelaine, quasi parva Tumba, quia monte Tumbâ minor est. Hinc locus olim dictus est locus S. Michaelis Archangeli ad duas Tumbas. Tumbam autem pro monte accipi non mirabitur, qui Alpium tumulos a Floro l. 3. c. 3. dici observa verit. Hadr. Vales. Notit, Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.